OBSIDIANUS vel OPSIANUS Lapis

OBSIDIANUS vel OPSIANUS Lapis
OBSIDIANUS, vei OPSIANUS Lapis
lapis est Aethiopicus nigri coloris et translucidi, ac speculi inslar imagines reddens, unde cum Obsidianum vocet Plin. l. 36. c. 26. tamquam ab Obsidio inventore, ὀψιανὸν ἀπὸ τῆς ὄψεως, appellari vult Salmas. Et vero ab Arriano et ab alio Scriptore ἀνεκδότῳ, quos ille citat, ὀψιανὸς λίθος vocatur, uti ab Ulpiano post Servium, Obsianus lib. cum aurum 9. sect. gemm. et ab Isidoro Obsius. Eius in mortuorum loculis plurimum suisse usum, colligunt quidam ex Herod. l. 3. Cadaver enim cum Aegyptiô more condiverunt, illud cavô cippô circumdant, qui ἐξ ὑέλου, e vitro constat, in cuius medio interlucet mortuus, nihil neque ingrati oderis, neque foeditatis ullius exhibens. Et Diodoro l. 3. περιχέαντες ὕελον, vitrum mortuis circumponentes et in domibus eos asservantes, id nefas esse putant, ut aut illorum facies cognatos lateant aut propinquorum obliviscantur, qui eos genere attingunt. Ubi Vitri nomine Obsidianum lapidem intelligi volunt. Verum ad mortuorum loculos illum potuisse sufficere verosimilenon est, cum in uno Aethiopiae loto, nempe in Sinu profundo stadiis oct ingentis, infra Aduli emporium, reperiri scribat Arrianus. Unde in gemmarum censu refert Plin. Gemmas, inquicns, multi ex eo faciunt. Item, Usus vero ad potandum argenti metalla et auri pepulit: ut sciamus, magni pretii fuisse lapidem nec in promiscuo usu. bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 16. Sed ad h. l. Plinii salmas. notat, non ipsum Obsidianum lapidem ei gemmam dici, verum illum id solum asserere, gemmas, h. e. lapides annulorum ex illo fieri: hoc enim proprie Latinis gemmas esse, quidquid scilicet lapidum ad ornatum indueretur. Et certe Aeolice τὸ γέμμα, Graeci σφραγῖδας appellant, qui pretionsis lapidibus hoc nomen dederunt, quia ad hunc praecipue usum converterentur. Ad similitudinem vero Obsidiani lapidis, Obsidiana factitia fiebant, et in genere vitri reponebantur, Plin. loc. cit. Quemadmodum et murrhina fiebant arte in urbe Diospoli, ad imitationem verorum murrinorum. Fiebat et Obsidianum rubens, ad escaria vasa. Idem, Fit et tincturae genere Obsidianum, ad escaria vasa totum rubens vitrum atque non tr anslucens, haematicum appellatum, sit et album et murrinum. Quod vero Cardanus notat, lapide et fragmentis Obsidianae gemmas caelari solitas antiquô tempore, nuspiam reperitur, praeterea caelari perperam posuit, pro scalpi. De ostracia vel ostracite lapide id Plinius habet etc. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 91. et 1101.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”